Patenti concesse agli ortodossi di Trieste (1751)
Contenuto
Titolo
Patenti concesse agli ortodossi di Trieste (1751)
Data di inizio
February 20, 1751
Ambiti e contenuto
Patenti concesse dall'imperatrice Maria Teresa d'Austria ai greci della città di Trieste
Lingua
latino
Trascrizione
LT
«Nos, Maria Theresia, Divina favente Clementia, Romanorum Imperatrix, Regina Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sloveniae, Archidux Austriae ece, ece, Domina Marchiae, ecc, Portus Naonis (Pordenone), ecc. ccc., Tergesti, Dux Lotharingiae et Barri, Magna Dux Etruriae.
Universis et Singulis Nostras has literas inspeturis, lecturis aut legi audituris, Gratiam Nostrum Caesaream Regiam et Archiducalem, ac omne bonum!
Cum nihil nobis magis curae Cordique sit quam subditorum Populorum prosperitati quantum pene Nos est consulere, prosperitas autem istahc tum ab eorum secura quiete, quam ob Artium ci Commerciorum incremento at Flore potissimum dependeat;
Hinc est quod Nos post restauratam Divino Favente Numine, amatam Pacem utrique salutari scopo promovendo indefesse et quam jugiter maxime sumus Intenta, sicuti proinde Augusti Genitoris Nostri piissimae memoriae gloriosis vestigiis insistentes, TERGESTI Civitatem et Portum ampliorem in dies et praedicto scopo aptiorem reddere studiose sumus sollecita; Jta lubentes intelliximus exteros quoque et inter illos GRAECOS imprimis Orientalis Ecclesiae ritui addictos et cum Catholica Romana haud unitos, mercaturae exercendae gratia, domicilium ibidem figere ci in numerum Subditorum Nostrorum ac Civium adoptari velle.
Ne erge tamjustie modo memoratorum Graecorum quiquam obsit. Nos toti Nationi begnigno affectu alias propense, specialem omnium guod quod veliam Tergesti habitant, vel eo sede in posterum qua supra dictum est mente, conferant tutelam et protectionem in nos suscipere eorumque precibus quod liberum Religionis usum, Directorium nostrum Commerciale decenter Nobis porrectis begnigne annuere constituimus Nostro et Successorum Nostrorum nomine, quamdiu in Fide et obsequio Nobis debitis perstiterint, praesente Caesareo Regio ac Archiducali Diplomate, quo fieri potest meliore ac firmiore modo, sequentes articulos illis indulgendo ae perenniter asserendo.
Primo. Nimirum permittimus Gracci Orientalis Ecclesiae cum Catholica Romana non Unitis, uti Tergesti in loco jam pridem destinato, suis sumptibus Templum extruant, ac in illo vel etiam in propriis aedibus suis liberum hebeant Religionis exercitium ejusque cultum et munia Sacra juxta dictae Orientalis Ecclesiae ritus libere possent obire et celebrare, Quod ut tutius et absque ulla molestia aut turbatione fiat, Praefecto Nostro Commerciali et Civili ibidem constituto jam antea mandavimus et iterum ad omnia futura tempora mandamus et praecipimus ut praedictos Graecos, quippe singulari ejus et inspectioni subjectos, ubi opus fuerit, defendat, proteegat, atque efficaci tueatur patrocinio.
Secundo. Concedimus porro illis libertatem in supplicationes Sacras, juxta ritus suos procedendi et alias ejusmodi functiones palam celebrandi, ita tamen at intus proprii lemplum circuitum sive septum maneant, nec extra liceat ejus generis functiones instituere.
Tertio. Liberum quoque esto Orientali Graecae Religionis Sacerdotibus, ejusdem Religionis aegrotos aut moribundos adire et modo it sine solemni vetamus comitatu fiat, illis sacramenta administrare; quin imo mortuos more suo exequiis prosequi et quietos ad Sepulturam funere eos tumulo mandare.
Quarto. Nec impeditum ulli modo impediendum erit Graecis Romanae Ecclesiae non unitis, Tergesti habitantibus cum quibus vis sua aut diversa adeoque etiam Catholicae Fidei addictis Personis liberis sponsalia contrabere, nubere et matrimonio inire. Si vero alterutra contrahentium pars Catholica vel saltem non Graecae Religionis Fuerit, consecratio muptialis, uti etiam Baptismos infantum et omnes ejusmodi functiones Sacra non nisi a Sacerdotibus Ecclesiae Romanae Catholcis peragentur omnisque sine distinctione sexus in tali Matrimonio progenita proles in Religione et Fide Catholica Romana educabitur.
Quinto, Licebit insuper saepe memoratis Graecis Tergesti commorantibus, inter se Coetus Suae Sodalitatis agere et ad componendo seu Religionis seu Rerum profanarum negotia, conventus celebrare.
Sexto. Huiusmodi autem Conventibus, qui ante quam instituantur Praefecto Nostro Commerciali et Civili indicandi sunt, semper et ubique aliquis ab eodem delegatus Curator sive Commissarius praesens adesto
Septimo. Pari modo penes Communitatem Graecorum erit Congregationes sive Conventus indicere ad eligendos assumendosque Suae Religionis Antistites aut siquam isti in Culpam inciderint, ad puniendos amovendosque eosdem, nectamen nisi praesente etiam in his Congregationibus Commissario a Praefectura Nostra Commercial nominando. Quae atque alia Cultum et ritus Religionis spectantia, si altioris fuerint momenti, superiorisque Sacerdotii authoritate decernenda, ad eum quem Nos urgenti casu adsciscendum reservamus Episcopum, Archi Episcopum aut alium Graecae Religionis Presulem, horum vero mandabitur consultatio.
Octavo. Quotiescumque Gracci qui se Tergesti in Civitatem dicaverunt, vi huius Privilegij de idoneo Ecclesiae Suae antistiti sibi prospecturi, electionen hanc susceperint; ad Majestatem Nostram pro confirmatione ejus supplicando recurrent; Et si quidem hoc tempore jam aliquem Nomine Damascenum Homerum pro tali Praefectura Sacra elegerunt, eundem Nos etiam Presbytterum Communitatis Graecae, quae Tergesti est, declaramus et vigore praesentium confirmamus.
Proînde Nos omnia quae hisce continentur amplissima Clementiae Nostrae Testimonia rememorata, Graecorum Communitati în Sempiternum grati animi monumentum cessura eosdemque in rebus seu Religionem, seu alia quovis Negotia attingentibus ita se esse gesturos confidimus, ne ullam incorrant in culpam vel incusationem, ob quam Privilegiorum hactenus illis delatorum et Gratia Nostra Caesarea et Regia imminutioni se redeant obnoxios; quin imo ejusmodi Privileggia, immunitatis et indulta dilectae Nobis Graecae genti elementer concessa, tamdiu illesa persistere et dietam Nobis devotam Graecae gentis Communitatem, quae Tergesti consedit in eorum quieta et pacifica posessione, usu et fruitione, sine omni impedimento et molestia conservari volumus et jubemus, quandiu aedem in debita erga Nos et Augustim Domum Nostram fede et oboedientia illibate persisterit et permantura est.
Quapropter omnibus et singulis Nostris Tribunalibus tam ecclesiasticis quam civilibus et cunctis demun Regnorum Nostrorum incolis. Magistratibus et ministris cuciscumque gradus, ordinis, dignitatis et nominis reliquisque subditis Nostris fedelibus et dilectis praecipue autem Tergestini Praefecto Nostro Commerciali et Civili hisce severe mandamus et praecipimus, ut saepe designatam Graecae Gentis et Religionis Communitatem omnibus et singulis supra allegatis Privilegijs, immunitatibus, facultatibus, gratis indultis et Juribus, per basce Patentes Liberas Nostrae approbatis et confirmatis, quiete absque omni molestia, impedimento et turbatione uti, potiri ac gaudere sinant in eisque et quibuscumque aliis quae Civibus et subditis nostris Tergestensibus competunt, quatenus nimirum Graeci in isto Emporio sedem fixam et domicilium collocantes, si pro talibus gesserunt cosdem quoque omni ratione sustineant, ac tucantur, nihilque in Contrarium attendant aut faciant vel ab aliis quovis modo attentari fierique permittant; secus in Nostram Successofumque gravissiman indignationem paenasque pares noxae incursuri.
Harum testimonio litterarum Manu Nostra subscriptarum et Sigilli Nostri Caesareo-Regij et archiducalis appensione munitarum; quae dabantur in Civitate Nostra Vienna, die 20.ma mensis Februarii Anno Millesimo Septingentesimo Quinquagesimo Primo, Regnorum Nostrorum undecimo.
MARIA THERESIA

Autore trascrizione
Giampaolo Salice
Citazione bibliografica
Berlam, Arduino. «La Colonia Greca di Trieste ed i suoi addentellati con la guerra d’ indipendenza ellenica (1821-1830)». Archeografo triestino X–XI (1946): 371–417.
Autore della riproduzione digitale
Berlam, Arduino
Data della riproduzione digitale
1946
ESC - Ente schedatore
Giampaolo Salice
Autore della scheda
LUDiCa
Data creazione della scheda
30/11//2023
ha luogo Ambito Territoriale
Vienna
Relazione
Collezione
Pagine del sito
Risorse correlate
Filtra per proprietà
Titolo | Etichetta alternativa | Classe |
---|---|---|
Colonia greca di Trieste | Place |
Annotazioni
There are no annotations for this resource.